Revelation
01
1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere
servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per
angelum suum servo suo Iohanni
2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu
Christi quaecumque vidit
3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant
ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et
pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem
spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus
mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos
a peccatis nostris in sanguine suo
6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi
gloria et imperium in saecula saeculorum amen
7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui
eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae
etiam amen
8 ego sum $A& et $W& principium et finis dicit Dominus Deus
qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et
regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos
propter verbum Dei et testimonium Iesu
10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem
magnam tamquam tubae
11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem
ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis
et Philadelphiam et Laodiciam
12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et
conversus vidi septem candelabra aurea
13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis
vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba
tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et
vox illius tamquam vox aquarum multarum
16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius
gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol
lucet in virtute sua
17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et
posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus
et novissimus
18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula
saeculorum et habeo claves mortis et inferni
19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri
post haec
20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et
septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem
ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
02
1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem
stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem
candelabrorum aureorum
2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non
potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos
et non sunt et invenisti eos mendaces
3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non
defecisti
4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et
prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum
de loco suo nisi paenitentiam egeris
6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei
mei
8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et
novissimus qui fuit mortuus et vivit
9 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et
blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed
sunt synagoga Satanae
10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est
diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis
tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo
tibi coronam vitae
11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui
vicerit non laedetur a morte secunda
12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet
rompheam utraque parte acutam
13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum
et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus
fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
14 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes
doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram
filiis Israhel edere et fornicari
15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
16 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et
pugnabo cum illis in gladio oris mei
17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum
candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi
qui accipit
18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei
qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes
orichalco
19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et
patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae
se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et
manducare de idolothytis
21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult
paeniteri a fornicatione sua
22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in
tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus
eius
23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes
ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo
unicuique vestrum secundum opera vestra
24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non
habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae
quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
25 tamen id quod habetis tenete donec veniam
26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea
dabo illi potestatem super gentes
27 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli
confringentur
28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam
matutinam
29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
03
1 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet
septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen
habes quod vivas et mortuus es
2 esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non
enim invenio opera tua plena coram Deo meo
3 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva
et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur
et nescies qua hora veniam ad te
4 sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt
vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
5 qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo
nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre
meo et coram angelis eius
6 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
7 et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus
et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et
cludit et nemo aperit
8 scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo
potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum
meum et non negasti nomen meum
9 ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et
non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent
ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te
10 quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo
ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum
temptare habitantes in terra
11 venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
12 qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et
foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei
et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de
caelo a Deo meo et nomen meum novum
13 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
14 et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis
fidelis et verus qui est principium creaturae Dei
15 scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam
frigidus esses aut calidus
16 sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te
evomere ex ore meo
17 quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo
et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus
et nudus
18 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples
fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio
nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas
19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam
age
20 ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et
aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse
mecum
21 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego
vici et sedi cum Patre meo in throno eius
22 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
04
1 post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima
quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et
ostendam tibi quae oportet fieri post haec
2 statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et
supra sedem sedens
3 et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et
sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni
zmaragdinae
4 et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super
thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos
vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas
5 et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et
septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus
Dei
6 et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo
et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena
oculis ante et retro
7 et animal primum simile leoni et secundum animal simile
vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum
animal simile aquilae volanti
8 et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in
circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die
et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus
omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est
9 et cum darent illa animalia gloriam et honorem et
benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula
saeculorum
10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno
et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas
suas ante thronum dicentes
11 dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem
et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam
erant et creata sunt
05
1 et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum
intus et foris signatum sigillis septem
2 et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est
dignus aperire librum et solvere signacula eius
3 et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram
aperire librum neque respicere illum
4 et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est
aperire librum nec videre eum
5 et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo
de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula
eius
6 et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in
medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua
septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem
terram
7 et venit et accepit de dextera sedentis de throno
8 et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti
quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli
citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt
orationes sanctorum
9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum
et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos
Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et
natione
10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt
super terram
11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu
throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia
milium
12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est
accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem
et honorem et gloriam et benedictionem
13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub
terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes
sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et
potestas in saecula saeculorum
14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt
et adoraverunt
06
1 et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et
audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem
tonitrui veni
2 et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum
habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut
vinceret
3 et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal
dicens veni
4 et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum
est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant
et datus est illi gladius magnus
5 et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal
dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super
eum habebat stateram in manu sua
6 et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem
bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et
vinum et oleum ne laeseris
7 et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti
animalis dicentis veni et vidi
8 et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi
Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super
quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et
bestiis terrae
9 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas
interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod
habebant
10 et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et
verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui
habitant in terra
11 et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est
illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur
conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et
illi
12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus
factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus
cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis
13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit
grossos suos cum vento magno movetur
14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et
insulae de locis suis motae sunt
15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et
fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et
petris montium
16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite
nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni
17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit
stare
07
1 post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor
angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus
super terram neque super mare neque in ullam arborem
2 et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem
signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus
datum est nocere terrae et mari
3 dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus
quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum
4 et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor
milia signati ex omni tribu filiorum Israhel
5 ex tribu Iuda duodecim milia signati ex tribu Ruben duodecim
milia ex tribu Gad duodecim milia
6 ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim
milia ex tribu Manasse duodecim milia
7 ex tribu Symeon duodecim milia ex tribu Levi duodecim milia
ex tribu Issachar duodecim milia
8 ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Ioseph duodecim
milia ex tribu Beniamin duodecim milia signati
9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex
omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante
thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in
manibus eorum
10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet
super thronum et agno
11 et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et
quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies
suas et adoraverunt Deum
12 dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et
gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in
saecula saeculorum amen
13 et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti
sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt
14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui
veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et
dealbaverunt eas in sanguine agni
15 ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in
templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos
16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos
sol neque ullus aestus
17 quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et
deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem
lacrimam ex oculis eorum
08
1 et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in
caelo quasi media hora
2 et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae
sunt illis septem tubae
3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens
turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret
orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante
thronum
4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de
manu angeli coram Deo
5 et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne
altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et
fulgora et terraemotus
6 et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut
tuba canerent
7 et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in
sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta
est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride
conbustum est
8 et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne
ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris
sanguis
9 et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et
tertia pars navium interiit
10 et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella
magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem
fluminum et in fontes aquarum
11 et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia
pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de
aquis quia amarae factae sunt
12 et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars
solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut
obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia
et nox similiter
13 et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium
caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de
ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri
09
1 et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo
cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi
2 et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus
fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei
3 et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis
potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae
4 et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque
omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non
habent signum Dei in frontibus
5 et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur
mensibus quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum
percutit hominem
6 et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient
eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis
7 et similitudines lucustarum similes equis paratis in
proelium et super capita earum tamquam coronae similes auro et
facies earum sicut facies hominum
8 et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum
sicut leonum erant
9 et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum
earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum
10 et habebant caudas similes scorpionum et aculei in caudis
earum potestas earum nocere hominibus mensibus quinque
11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen
hebraice Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen
Exterminans
12 vae unum abiit ecce veniunt adhuc duo vae post haec
13 et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex
cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei
14 dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor
angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate
15 et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et
diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum
16 et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia
audivi numerum eorum
17 et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos
habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita
equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit
ignis et fumus et sulphur
18 ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne
et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum
19 potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum
nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in
his nocent
20 et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque
paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent
daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et
lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare
21 et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a
veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis
10
1 et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum
nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes
eius tamquam columna ignis
2 et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem
suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram
3 et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum
clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas
4 et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et
audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem
tonitrua et noli ea scribere
5 et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram
levavit manum suam ad caelum
6 et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit
caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt
et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit
7 sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere
et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos
suos prophetas
8 et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et
dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis
supra mare et supra terram
9 et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit
mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum
sed in ore tuo erit dulce tamquam mel
10 et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in
ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est
venter meus
11 et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et
gentibus et linguis et regibus multis
11
1 et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et
metire templum Dei et altare et adorantes in eo
2 atrium autem quod est foris templum eice foras et ne
metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam
calcabunt mensibus quadraginta duobus
3 et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille
ducentis sexaginta amicti saccos
4 hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini
terrae stantes
5 et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum
et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic
oportet eum occidi
6 hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus
prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi
eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque
voluerint
7 et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de
abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet
illos
8 et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur
spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus
est
9 et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus
corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non
sinunt poni in monumentis
10 et inhabitantes terram gaudebunt super illis et
iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo
prophetae cruciaverunt eos qui inhabitant super terram
11 et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo
intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus
cecidit super eos qui viderunt eos
12 et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis
ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt
illos inimici eorum
13 et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima
pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina
hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et
dederunt gloriam Deo caeli
14 vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito
15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces
magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini
nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum
16 et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent
in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum
17 dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es
et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti
18 et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus
mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et
sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et
exterminandi eos qui corruperunt terram
19 et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca
testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces
et terraemotus et grando magna
12
1 et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna
sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim
2 et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut
pariat
3 et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus
rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis
septem diademata
4 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et
misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat
paritura ut cum peperisset filium eius devoraret
5 et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes
in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum
eius
6 et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a
Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
7 et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius
proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius
8 et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in
caelo
9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui
vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem
proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt
10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est
salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat
illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte
11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter
verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad
mortem
12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae
terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram
magnam sciens quod modicum tempus habet
13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram
persecutus est mulierem quae peperit masculum
14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret
in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et
dimidium temporis a facie serpentis
15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam
flumen ut eam faceret trahi a flumine
16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et
absorbuit flumen quod misit draco de ore suo
17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium
cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et
habent testimonium Iesu
18 et stetit super harenam maris
13
1 et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem
et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super
capita eius nomina blasphemiae
2 et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut
ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem
suam et potestatem magnam
3 et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga
mortis eius curata est et admirata est universa terra post
bestiam
4 et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et
adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis
poterit pugnare cum ea
5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est
illi potestas facere menses quadraginta duo
6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen
eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
7 et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere
illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et
linguam et gentem
8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non
sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab
origine mundi
9 si quis habet aurem audiat
10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio
occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides
sanctorum
11 et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat
cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu
eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam
primam cuius curata est plaga mortis
13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo
descendere in terram in conspectu hominum
14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt
illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra
ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
15 et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et
loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint
imaginem bestiae occidantur
16 et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes
et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in
frontibus suis
17 et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet
caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius
18 hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum
bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti
sexaginta sex
14
1 et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo
centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen
Patris eius scriptum in frontibus suis
2 et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et
tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut
citharoedorum citharizantium in citharis suis
3 et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante
quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum
nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de
terra
4 hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines
enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti
sunt ex hominibus primitiae Deo et agno
5 et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula
sunt
6 et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem
evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et
super omnem gentem et tribum et linguam et populum
7 dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia
venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et
terram et mare et fontes aquarum
8 et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon
illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes
gentes
9 et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce
magna si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit
caracterem in fronte sua aut in manu sua
10 et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in
calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu
angelorum sanctorum et ante conspectum agni
11 et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit
nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et
imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius
12 hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et
fidem Iesu
13 et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui
in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a
laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos
14 et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem
similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et
in manu sua falcem acutam
15 et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad
sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora
ut metatur quoniam aruit messis terrae
16 et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et
messa est terra
17 et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens
et ipse falcem acutam
18 et alius angelus de altari qui habet potestatem supra
ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens
mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae
quoniam maturae sunt uvae eius
19 et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit
vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum
20 et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de
lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta
15
1 et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos
septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis
consummata est ira Dei
2 et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui
vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius
stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei
3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni
dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens
iustae et verae viae tuae rex saeculorum
4 quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia
solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in
conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt
5 et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi
testimonii in caelo
6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo
vestiti lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis
aureis
7 et unus ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem
fialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula
saeculorum
8 et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute
eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur
septem plagae septem angelorum
16
1 et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis
ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
2 et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum
est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem
bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
3 et secundus effudit fialam suam in mare et factus est
sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
4 et tertius effudit fialam suam super flumina et super
fontes aquarum et factus est sanguis
5 et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui
eras sanctus quia haec iudicasti
6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et
sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
7 et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera
et iusta iudicia tua
8 et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi
aestu adficere homines et igni
9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt
nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt
paenitentiam ut darent illi gloriam
10 et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et
factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas
suas prae dolore
11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus
suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
12 et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum
Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab
ortu solis
13 et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore
pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et
procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium
ad diem magnum Dei omnipotentis
15 ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit
vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
16 et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice
Hermagedon
17 et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox
magna de templo a throno dicens factum est
18 et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus
factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt
super terram talis terraemotus sic magnus
19 et facta est civitas magna in tres partes et civitates
gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum
dare ei calicem vini indignationis irae eius
20 et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in
homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam
grandinis quoniam magna facta est vehementer
17
1 et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas
et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem
meretricis magnae quae sedet super aquas multas
2 cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui
inhabitant terram de vino prostitutionis eius
3 et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem
sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae
habentem capita septem et cornua decem
4 et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata
auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in
manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius
5 et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna
mater fornicationum et abominationum terrae
6 et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de
sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam
admiratione magna
7 et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam
sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet
capita septem et decem cornua
8 bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de
abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram
quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione
mundi videntes bestiam quia erat et non est
9 et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem
montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
10 quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum
venerit oportet illum breve tempus manere
11 et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de
septem est et in interitum vadit
12 et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum
nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora
accipiunt post bestiam
13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam
bestiae tradunt
14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam
Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati
et electi et fideles
15 et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi
sunt et gentes et linguae
16 et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient
fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius
manducabunt et ipsam igni concremabunt
17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi
placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur
verba Dei
18 et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum
super reges terrae
18
1 et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo
habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria
eius
2 et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon
magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis
spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae
3 quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et
reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de
virtute deliciarum eius divites facti sunt
4 et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa
populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de
plagis eius non accipiatis
5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et
recordatus est Deus iniquitatum eius
6 reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia
secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum
7 quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date
illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina
et vidua non sum et luctum non videbo
8 ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames
et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam
9 et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum
illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum
incendii eius
10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes
vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam
una hora venit iudicium tuum
11 et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam
quoniam merces eorum nemo emet amplius
12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis
et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum
et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et
aeramento et ferro et marmore
13 et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et
turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et
ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominum
14 et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia
pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non
invenient
15 mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe
stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes
16 et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat
byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide
pretioso et margaritis
17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis
gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria
operantur longe steterunt
18 et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae
similis civitati huic magnae
19 et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt
flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua
divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis
eius quoniam una hora desolata est
20 exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae
quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa
21 et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem
magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon
magna illa civitas et ultra iam non invenietur
22 et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et
tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis
non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te
amplius
23 et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et
sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant
principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes
gentes
24 et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et
omnium qui interfecti sunt in terra
19
1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in
caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro
est
2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de
meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et
vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius
3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in
saecula saeculorum
4 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor
animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes
amen alleluia
5 et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro
omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni
6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum
multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
7 gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt
nuptiae agni et uxor eius praeparavit se
8 et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens
candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum
9 et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni
vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt
10 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi
vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium
testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus
prophetiae
11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat
super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia
iudicat et pugnat
12 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius
diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse
13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen
eius Verbum Dei
14 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis
albis vestiti byssinum album mundum
15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso
percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse
calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis
16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum
et Dominus dominantium
17 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce
magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli
venite congregamini ad cenam magnam Dei
18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes
fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes
omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum
19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum
congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo
et cum exercitu eius
20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui
fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt
caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt
hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure
21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui
procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus
eorum
20
1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem
abyssi et catenam magnam in manu sua
2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus
et Satanas et ligavit eum per annos mille
3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum
ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni
post haec oportet illum solvi modico tempore
4 et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est
illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et
propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque
imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in
manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis
5 ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni
haec est resurrectio prima
6 beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima
in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes
Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis
7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de
carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super
quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in
proelium quorum numerus est sicut harena maris
8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt
castra sanctorum et civitatem dilectam
9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et
diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et
sulphuris ubi et bestia
10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula
saeculorum
11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a
cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus
ab eis
12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu
throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est
vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in
libris secundum opera ipsorum
13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus
dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de
singulis secundum opera ipsorum
14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors
secunda est stagnum ignis
15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est
in stagnum ignis
21
1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et
prima terra abiit et mare iam non est
2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de
caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum
Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius
erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors
ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra
quae prima abierunt
5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et
dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
6 et dixit mihi factum est ego sum $A& et $W& initium et
finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
7 qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit
mihi filius
8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et
fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus
pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est
mors secunda
9 et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas
septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni
ostendam tibi sponsam uxorem agni
10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et
ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de
caelo a Deo
11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso
tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et
in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina
duodecim tribuum filiorum Israhel
13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab
austro portae tres et ab occasu portae tres
14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis
duodecim nomina duodecim apostolorum agni
15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream
ut metiretur civitatem et portas eius et murum
16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta
est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per
stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius
aequalia sunt
17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor
cubitorum mensura hominis quae est angeli
18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero
civitas auro mundo simile vitro mundo
19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata
fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius
carcedonius quartus zmaragdus
20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus
octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus
hyacinthus duodecimus amethistus
21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas
et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea
civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum
22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens
templum illius est et agnus
23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam
claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus
24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae
adferent gloriam suam et honorem in illam
25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit
illic
26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam
27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens
abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae
agni
22
1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam
cristallum procedentem de sede Dei et agni
2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum
vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia
fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in
illa erunt et servi eius servient illi
4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque
lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt
in saecula saeculorum
6 et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et
Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere
servis suis quae oportet fieri cito
7 et ecce venio velociter beatus qui custodit verba
prophetiae libri huius
8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam
audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui
mihi haec ostendebat
9 et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum
tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum
adora
10 et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius
tempus enim prope est
11 qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat
adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur
adhuc
12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique
secundum opera sua
13 ego $A& et $W& primus et novissimus principium et
finisPause at record 1452.660
14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in
ligno vitae et portis intrent in civitatem
15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis
servientes et omnis qui amat et facit mendacium
16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in
ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et
matutina
17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni
et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius
si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas
scriptas in libro isto
19 et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius
auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta
et de his quae scripta sunt in libro isto
20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito
amen veni Domine Iesu
21 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
All Books